ANNALES IMPERII

di Gottfried Wilhelm von Leibniz (1646-1716)

Verba etsi barbara hoc tenore decurrunt: «In nomine domini salvatoris nostri Jesu Christi Dei eterni. Paldolfus et Landolfus divina ordinante prudentia Longobardorum gentis principes. Cum principalis excellentia petitione dilecti sui petentis clementer fav., igitur noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet, ac futurorum solertia, qui Ardericus venerabilis episcopus obsecravit nostram eccellentiam, quatenus concederemus et confirmaremus Landolfo comiti, dilecto fratri nostro, filio quondam Landenolfi thio nostro integram civitatem Yserniensem cum tota pertinentia sua per has fines. De prima parte a vertice de monte Mateso et directe per ipse serræ in vertice de monte Joanniprande. Et deinde quomodo venit in serra de colle Petroso silvæ ipse atque per eadem loca discurrentes, aliæ contra predictam Ysernie et aliæ contra Boclanu, et abinde, quomodo incipitur ipse mons, qui est super vallem Frigidam, et silva vadit per verticem ipsius montis usque in Macclæ, qui dicuntur de Godini. De secunda parte a Macclæ, qui dicuntur de Godini, usque in fluvio, qui dicitur Trinio majore, et deinde in serra de monte Capraro, ubi ficta fuit ex antiquitus columna marmorea, quæ finis fuit de jam dicto comitato Ysernino, et deinde, quomodo pergit ipsa serra de jam dicto monte Capraro, et pervenit in monte Rendenaro, et vadit usque in Salectu, ubi similiter ex antiquitus ficta fuit columna marmorea, que finis fuit de jam dicto comitatu, et abinde, quomodo vadit in fluvio Sangro».

  • G. W. von Leibniz, Annales Imperii Occidentis Brunsvicenses ex codicibus Bibliothecæ Regiæ Hannoveranæ, vol. III, libro I, a cura di G. H. Pertz, Impensis Bibliopoli Aulici Hahniani, Hannoveræ 1846, pp. 150-151.

© 2014-2020 Letteratura Capracottese di Francesco Mendozzi

Via San Sebastiano, 6 - 86082 Capracotta (IS)

*** Contattami ***